monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > sectio 173 > sbsMin.43.140v > sectio 75 > sectio 171 > sectio 17 > sectio 3 > sectio 4 > sectio 10 > csg68.363 > uwbM.p.th.f.68.219 > sectio 68 > sectio 25 > sectio 66

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 66
Alibi Petrus, ut supra legitur, iubente Domino, retia laxat in capturam, pisciumque comprehendit multitudinem copiosam. Sed quia ipse fragilis adhuc animi fuerat, ita ut Christo tremens diceret: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine , et retia tunc rupta sunt, et si non socii adiuvissent, naves etiam mersae subsiderent. Item in hoc loco discipuli cum Domino navem conscendunt, mare adeunt, sed quia intererat et Iudas, et Dominus in puppi, quae sedes erat gubernanti, dormisse, et ventus pontusque deforis saevisse perhibentur. Nam et si multa illic discipulorum merita navigabant, tunc adhuc eam perfidia proditoris agitabat: et qui suis meritis firmi fuere, turbabantur alienis. Item Paulus cum fratribus Hierosolymam navigans, et diem Pentecosten ibi Spiritusque sancti gaudia celebrare festinans, recto cursu cuncta peragrat. Porro ab Hierosolymis Romam relegatus, quia cum infidelibus iter agit, mare furit, venti refragantur, imber imminet, frigora fatigant, astra obnubilant, terra negatur, triticum in mare iactatur, navis armamenta tolluntur, ipsa postremo navis arenis illisa dissolvitur, naturae quam non agnoscunt, terram, nando petunt.